- HIPPACE
- HIPPACEPlin. l. 25. c. 8. ubi de Scythica herba, seu glycyrrhiza, herbae genus est. Ita enim is, In ore eam habentes sitim famemque non sentiunt, idem praestat apud eos Hippice dicta, quod in equis quoque eundem effectum habeat. Traduntque his duabus herbis Scythas etiam in duodenos dies durare in fame sitique. Salmas. vero lac equinum concretum hac voce denotari, docet ex Theopompo, quem Hesych. laudat in Ι῾ππάκη. quo alluditur versu illo,Et lac concretum cum sanguine potant equino.Nempe duabus his rebus, radice Scythicâ seu glycyrrhizâ, et Hippace seu lacte quino concreto sitim tolerabant, vel in duodecimum usque diem Scythae vett. quod et hodierni faciunt, uti vidimus de Tartaris. Vide eum Exercit. Plin. ad Solin. p. 125.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.